FILIUS

FILIUS
FILIUS
non unius generis. Homeri Interpres Il. δ. quatuor generationis species recensens, γνησίους vocat, qui legitimi Romanis dicebantur; νόθους, qui e pellice; ςκοτίους, spurios, quorum pater in incerto est; et παρθενίους, qui e matre, quae virgo adhuc credita est, nati: de quibus omnibus vide Meurs. ad Lycophron. p. 207. ut et reliqua huc pertinentia hîc passim, inprimis in vocibus Infans, Liberi, Parentes, Puerpera etc. Et quidem apud Vett. Regum Principumque filii nothi pari cum legitimis in honore habebantur, uti docet praeter Eustathium, Scholiastes incertus Il. θ. et Serv. ad Aen. l. 3. Privatorum vero hominum, acceptis mille drachmis, quae pecunia νοθεῖον dicebatur, contenti esse iussi sunt, Harpocration, et Aristophanes in Avib. Vide quoqueve infra ubi de Nothis. Ardua illa quaestio, Filius natus Patre iam Rege num praeferendus ante nato? Certe prius natum anteferendum esse, varia sunt quae suadeant; obtinuitque haec sententia in Perside, inter Cyrum et Arsicam (cui nomen factum Artaxerxi Mnemoni) in Iudaea, inter Antipatrum Herodis M. filium et eius fratres; in Hungaria, cum Geissa Regnum adiit; et in Germania, non sine armis tamen, inter Ottonem I. et Henricum. similiter in Regno Turcico, cum Baiazethes et Gemes, ille maior natu, hic natus imperanti, inter se contenderent, praevaluit Baiazethes. Et prius in Imperio Graeco Constantinus Ducas Imperium filiis reliquit, quorum duo privato geniti, tertius Πορφυρομέννητος erat. Quod Spartae aliter factum, ex lege propria fuit eius populi, quae ob educationem magis accuratam natos in Regno praeferebat. Idem accidere potest ex peculiari lege vestiturae primaevae, si Imperium detur in feudum vasallo, et ex eo nascituris: quo argumento nixus videtur fuisse Ludovicus adversus Galeatium fratrem in controversia Ducatus Mediolanensis. Nam in Perside Xerxes, qui contra fratrem Artabazanem obtinuit Regnum, ut Herod. notat, potentiâ Atossae matris magis, quam Iure, valuit etc. Quam in rem vide Hug. Grot. de Iure Belli, et Pacis l. 2. c. 7. n. 28. et seqq. et infra in voce Parentes plura. Quis vero recentioris aevi Scriptoribus Filius Arnaldi, quis item in Foris Aragon. Filius Dalgo, Hispan. Fidalgo, dicatur? Vide infra, Filius hernaudi, item Hidalgus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • filius — /filˈi əs or fēˈli ŭs/ (Latin) noun 1. Son 2. (following a name) junior filius nullius /nulˈi əs or nooˈli ŭs/ noun (law) A son of nobody, a bastard filius populi /poˈpū lī or poˈpŭ lē/ noun A son of the people filius terrae /teˈrē or teˈrī/ noun …   Useful english dictionary

  • Filius — Filius: Als scherzhafte Bezeichnung für »Sohn« wurde durch die Schüler und Studentensprache das lat. Wort filius eingeführt. Lat. filius »Sohn« (uritalisch *fēlios) – dazu lat. filia »Tochter« mit dem kirchenlat. Adjektiv filialis »töchterlich… …   Das Herkunftswörterbuch

  • Filius — Filius,der:⇨Sohn Filius→Sohn …   Das Wörterbuch der Synonyme

  • Filĭus — (lat.), Sohn, s.d. F. Sancti Petri, Titel, vom Papst einem Fürsten ertheilt, der dem apostolischen Stuhl bes. Verehrungen widmet …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Filĭus — (lat.), Sohn. F. legitimus, im Sinne des römischen Rechts ein in matrimonio legitimo, d. h. in ein er nach dem jus civile bestehenden Ehe erzeugter, heutzutage ein in der Ehe erzeugter Sohn im Gegensatz zu dem außerehelich erzeugten …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Filius — Filĭus (lat.), Sohn; F. Sancti Petri, Sohn des heil. Petrus, vom Papst an Fürsten verliehener Ehrentitel …   Kleines Konversations-Lexikon

  • filius — index child Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Filius — Sohnemann (umgangssprachlich); Sohn; Stammhalter (umgangssprachlich) * * * Fi|li|us 〈m.; , lii; Pl. umg. a.: us|se; scherzh.〉 Sohn [lat.] * * * Fi|li|us, der; , se [lat. filius, eigtl. = Säugling, zu: fel(l)are, ↑ fellieren …   Universal-Lexikon

  • Filius — Fi|li|us der; , se <aus gleichbed. lat. filius, eigtl. »Säugling«, zu fel(l)are »saugen«> (scherzh.) Sohn …   Das große Fremdwörterbuch

  • filius — /filiyss/ A son; a child. As distinguished from heir, filius is a term of nature, hatres a term of law. In the civil law the term was used to denote a child generally. A distinction was sometimes made, in the civil law, between filii and liberi ; …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”